- NITHING
- NITHINGapud Matthaeum Paris. A. C. 1089. idem quod Nequam Latinis: in Annalibus. Waverli MSS. eôdem annô, apud Spelmannum: Rex. Wilhelmus iunior misit per totam Angliam et mandavit, ut quicumque foret Unnithing, sive Francus sive Anglicus, sive in burgo, sive extra, veniret ad eum: et adunatô magnô populô, ivit ad Rovecestre, et obsedit eastellum. Ubi vox scribitur charactere Saxonicô. Leges Convivii, in memoriam et honorem Eriri Regis Ringsstadiensis olim celebrati: Si confratrem suum, propter nimiam stulitiam suam et negligentiam et longevô rancore exsistente confratrem occiderit, exeat a consortio emnium confrairum, cum malo nomine Nithing et recedat. Wilhel. Malmesburiensis in Wilhelmo II. p. 121. habet Nidering vel Nidernig, similiter pro nequam et ignavo Gall. Faineant, docetque, Anglos nihil miserius putare, quam huiusce vocabuli dedecore aduri. Runicam dicunt vocem esse, Runice enim Nidingur contemptus est, inhumani alicuius patrator, vide Lexicon Runicum Wormii p. 22-92. Eiusdem notionis est vox Nithing sorth, apud Svenonem in LL. Castr. c. 10. et 11. de qua Steph. Stephanius Suennus editor p. 174. Ianus Polmerus ad Ius Aulic. Norvegies. vetus c. 37. et Pet. Resenius ad Ius Aulicum Canuti II. Regis Daniae c. 4. Car. du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.